BIGANI seu DIGAMI

BIGANI seu DIGAMI
BIGANI seu DIGAMI
qui eôdem tempore plures habent uxores, in Statutis Guilielmi Scotiae Regis, c. 11. §. 6. inter infames recensentur. Sed et apud veteres Romanos adeo turpe habitum, pluribus unâ iungi, ut infamiâ Praetor notaverit, qui binas nuptias, imo vel Sponsalia bina eôdem tempore constituta haberent, l. 1. in fin. . 13. §. 1. ff. de his qui not. infam. l. 18. C. ad. L. Iul. de adult. Etiam, Neminem, Diocletianus et Maximianus Imperatores Sebastianae rescribunt, qui sub ditione sit Romani nominis, binas uxores habere posse, vulgo patet. Unde scripsit quidem, ut Sueton. testatur in Iulio c. 52. Helvius Cinna, Iussu C. Iulii Caesaris, paratamque habuit Legem, quam absente istô ferret, et uxores, quss et quot quisque vellet, ducere liceret: Sed ne promulgatâ quidem, nedum perlatâ, ex pristino more nihil est immutatum; quem primum Antonius perrumpere ausus, duas in matrimonio mulieres habuit, ut Plut. refert de collat. Demetr. et Anton. Vide Brissonium de Iure Connub. et ad L. Iul. de Adult. An hunc, inter Christianos Im peratores Valentinianus Aug. imitatus sit, non convenit inter eruditos. Certe hunc legem tulisse, circa A. C. 373. ὥςτε ἐξεῖναι τῷ βουλομένῳ δύο νομίμους ἔχειν γυναῖκας, Ut cuilibet pro lubitu duas uxores habere fas esset, tradit Socr. Histor. Eccles. l. 4. c. 26. Ipse nempe Iustinam Severae superinduxerat: quod ne contra legem facere videretur, eam ita novari voluit, tum Christianisimi de nuptiis scita, tum mores Maiorum nimium impugnans. Socratemque sequuntur Cassiodor. in Histor. Tripart. l. 8. c. 11. Paulus Diaconus Histor. 12. Nicephorus Callistus l. 11. c. 33. Recentiorumque alii, Zonaras item aliique, qui tamen binarum tantum eius uxorum, nou vero legis, meminêre. Sed vero ob egregiam rei insolentiam, et quoniam non omnino reperitur, in Auctoribus aetatis illius reliquis, Ammiano, Zozimo, Orosio, Patribus item Christianis, qui de re matrimoniali toties disputant; ut fabulam seu figmentum plane id reiciendum esse, pluribus contendit Baronius Annal. Tom. IV. A. C. 370. §. 125. Hodie vero apud Europaeos Iudaeos, veluti qui in Italia ac Germania degunt, infecundae uxoti aliam, prolis grati???, idque non sine Pontificis Romani indultu, interdum superinduci, Rabbi Leo Mutinensis, Venetiis Archisynagogus, docet in lib. Ital. scripto, Historia de gli Riti Hebraici, et ex eo Ms. Seldenus, quem vide Uxor. Ebraic. l. 1. c. 9. Praeter hos vero, Bigami dicuntur, qui priori uxore mortuâ ad secunda vota transietunt: quos in Communione Romana ad Sacros Ordines Ius Canonicum promoveri vetat, vide Gratianum et Gregorium IX. Pontif. Rom. in Decreto et Decretal. Olim vero inter Christianos id factum esse, discimus ex Tertulliano, qui in errorem lapsus id sui temporis Catholicis obicit: Quod enim, inquit, et bigami praesident apud vos, de Monogam. c. 12. Et Hieronymo, qui Carterium Hispaniae Emiscopum, quod quidam existimarent eum contra regulam Apostolicam ordinatum fuisse, quia duas uxores successive, unam ante, alteram post Baptismum habuerat, multis et graviter defendit, Ep. ad Oceanum etc. Vide infra Secundae Nuptiae, ist. voce Digami. Graeci Bigamos Episcopos vocant, qui de una Ecclesia ad aliam transeunt: cuiusmodi Episcopi, secundum Canones eorum, ad Patriarchatum aspirare non possunt Constantinopoli. Imo in Concilio Alexandrino Adulter dictus est Eusebius, quod ab Ecclesia Berytiensi, ad Nicomediensem, sine causa, transiisset. Baronius ad A. C. 382. apud Macros in Hieroles.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”